- CATAJA
- CATAJARegio Asiae, in Tartaria, versus Ortum et terram Esonis maxime extensa, inter Tartariam veram ad Boream, Sinas ad Austrum, et Turchestaniam ad Occasum. Eius partes Europaeis notae sunt, Tangutum, Tenducum et Tainfuium; crediturque Serica antiquorum. Primaria ibi Urbs Cambalum, quae et amplissima. Ibi et urbs Caindou, liteô subtilissimô, quod ex certarum arborum cortice conficitur, celeberrima. Tota haec regio populosa et omnium rerum proventu opulenta fertur. Plin. l. 6. c. 17. Marc. Paul. l. 2. Cathainum regnum coepit, A. C. 1147. cum Tartari Sinense ingum excussissent. martinio hoc regnum nihil aliud est, quam Sinarum pars Borealis, seu 6. provinciae, ab Australibus novem fluvio Kiang separatae, quas veluti Venetus Mangin vocavit, ita istas Catayum: easque hodienum Tartaris atque Turcis ita vocari idem perhibet. Quam sententiam Golius confirmat scriprô Nosirodini Persae, qui dum recenset Cathaeorum 12. horas et 24. partes, in quas annum Tropicum ab his dividi tradit, omnino cum Sinensium partitione congruere animadversus est, Additam. ad Atl. Sinicum. Georgio Hornio hodierni sineses primitus Seres, dein Cathaeorum nomine Persis, inde Saracenis innotuêre. Primus in europam eorum notitiam M. Paulus Venetus intulit, eumque se. quutus Ioh. Mandevill Anglus, qui Catainorum eruditionem et subtilitatem in omnibus artibus immane quantum extollit, Itiner. c. 72. et c. 82. ubi ad Imperatoris, quem Magnum Canem vocat, pedes complures sedere ait sapientissimos Philosophos, eruditos in Astronomia, Geometria et aliis artibus, quorum quisque Astrolabium ante se habeat. Post quae tempora iterum Cataiae notitiam occidens amisit; donec navigationes Lusitanorum in Indiam vastissimum illud Sinense Imperium denuo aperuerunt. Primi autem omnium Iesuitae observârunt, nullam extra Sinensem murum reperiri Cataiam, ac qui nobis Sinae, eos Persis Cataios vocari. Vide Hornium, Hist. Philos. l. 6. c. 7. Notat tamen Auctor libri, cui titul. Hist. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. nomen Cathaeorum etiam ipsis Alexandri M. rerum gestarum Scriptoribus, non fuisse ignoteum. Hunc enim in horum ditiones protulisse arma literis prodiderunt; quos eosdem cum Sophitis regni apud Curtium, l. 9. c. 1. incolis fuisse docet Strabo, l. 15. cui Regis nomen Sophites, Regni Καθέα Cathayum fuit. Optimis illud legibus fuisse adornatum, tradunt Curtius, loc. cit. et Diodor. Siculus, l. 17. Typographiam diu ante Europaeos habuisse, Sinici Annales. Vide Seres, Sinae et Typographia. Hornio cultissima est totuisu Tartariae regio et sedes magni Tartarorum Imperatoris, Karaithai proprie dicta. idem non aliam hauc esse regionem addit, quam Chinensis Regii Septentrionalem partem, et Cambalu non aliam urbem, quam Pequinum. Vide eum Orb. Imp. et Polit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.